monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 1, 2
Beata plane, quae non alienis aestimatur iudiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui iudex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet. Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesentium, umbra futurorum est, quae impediat vitam aeternam; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam ; de his scilicet qui velut tuba canente, vulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt. Similiter et de ieiunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam.